Euclidis opera omnia
Heiberg and H. Menge
(1854-1928)


 

I - II - III - IV - V - VI - VII - X - XI

 

LIBER VII


Definitiones

1 - Unitas est ea, secundum quam unaquaeque res una nominatur.
java applet or image

índex



2 - Numerus autem est multitudo ex unitatibus composita.

3 - Pars est minor numerus maioris, ubi maiorem metitur.

4 - Partes autem, ubi non metitur.

5 - Multiplex autem maior minoris, ubi minor eum metitur.

6 - Par numerus est, qui in duas partes aequales diuiditur.

7 - Impar autem, qui in duas partes aequales nonj diuiditur, siue qui unitate differt a pari numero.

8 - Pariter par est numerus, quem par numerus secundum parem numerum metitur.

9 - Pariter autem impar est, quem par numerus secundum imparem numerum metitur.

10 - Impariter autem impar numerus est, quem impar numerus secundum imparem numerum metitur.

11 - Primus numerus est, quem unitas sola metitur.

12 - Primi inter se numeri sunt, quos unitas sola communis mensura metitur.

13 - Compositus numerus est, quem numerus aliquis metitur.

14 - Compositi inter se numeri sunt, quos numerus aliquis communis mensura metitur.

15 - Numerus numerum multiplicare dicitur, ubi quot sunt in eo unitates, toties componitur numerus multiplicatus, et oritur aliquis numerus.

16 - Ubi autem duo numeri inter se multiplicantes numerum aliquem efficunt, numerus inde ortus planus uocatur, latera autem eius numeri inter se multiplicantes.

17 - Ubi autem tres numeri inter se multiplicantes numerum aliquem efficunt, numerus inde ortus solidus est, latera autem eius numeri inter se multiplicantes.

18 - Quadratus numerus est aequaliter aequalis, siue qui duobus aequalibus numeris comprehenditur.

19 - Cubus autem est aequaliter aequalis aequaliter, siue qui tribus aequalibus numeris comprehenditur.

20 - Numeri proportionales sunt, ubi primus secundi et tertius quarti aut aeque multiplex est aut eadem pars aut eaedem partes.

21 - Similes numeri plani et solidi sunt, qui latera proportionalia habent.

22 - Perfectus numerus est, qui partibus suis aequalis est.

java applet or image

índex

 

 


© Copyright 2002/2003
www.euclides.org


© Copyright 2006 JDL euclides.org