Euclidis opera omnia
Heiberg and H. Menge
(1854-1928)


 

I - II - III - IV - V - VI - VII - X - XI

 

LIBER IV


Definitiones

1 - Figura rectilinea in figuram rectilineam inscribi dicitur, cum singuli anguli figurae inscriptae singula latera eius, in quam inscribitur, tangunt.
java applet or image

índex



2 - Similiter figura cicrum figuram circumscribi dicitur, cum singula latera cicrumscriptae singulos angulos eius, circum quam circumscribitur, tangunt.

3 - Figura rectilinea in circulum inscribi dicitur, cum singuli anguli inscriptae ambitum cicruli tangunt.

4 - Figura autem rectilinea cicrum circulum circumscribi dicitur, cum singula latera circumscriptae ambitum circuli contingunt.

5 - Similiter autem circulus in figuram inscribi dicitur, cum ambitus circuli singula latera eius, in quam inscribitur, tangit.

6 - Circulus autem circum figuram circumscribi dicitur, cum ambitus circuli singulos angulos eius, circum quam circumscribitur, tangit.

7 - Recta in circulum aptari dicitur, cum termini eius in ambitu circuli sunt.

índex

 


© Copyright 2002/2003
www.euclides.org


© Copyright 2006 JDL euclides.org