Euclidis opera omnia
Heiberg and H. Menge
(1854-1928)


 

I - II - III - IV - V - VI - VII - X - XI

 

LIBER III


Definitiones

1 - Aequales circuli sunt, quorum diametri aequales sunt, uel quorum radii aequales.
java applet or image

índex



2 - Recta circulum contingere dicitur, quaecunque circulum tangens et producta non secat circulum.

java applet or image

 índex



3 - Circuli inter se contingere dicuntur, quicunque inter se tangentes non secant inter se.

java applet or image

índex



4 - In circulo rectae aequali spatio a centro distare dicuntur, si rectae a centro ad eas perpendiculars ductae aequales sunt.

java applet or image

índex



5 - Maiore autem spatio distare ea dicitur, in quam maior perpendicularis cadit.

java applet or image

índex



6 - Segmentum circuli est figura a recta aliqua et arcu circuli comprehensa.

java applet or image

índex



7 - Segmenti autem angulus is est, qui a recta et arcu circuli comprehenditur.

java applet or image

índex



8 - Angulus autem in segmenti puncto aliquo et ab eo rectis ad terminos ductis rectae, quae basis est segmenti, a rectis ductis comprehenditur.

java applet or image

índex



9 - Ubi uero rectae angulum comprehendentes arcum aliquem abscindunt, angulus in eo consistere dicitur.

java applet or image

índex



10 - Sector autem circuli est figura, quae angulo ad centrum circuli constructo a rectis angulum comprehendentibus et arcu ab iis absciso continetur.

java applet or image

índex



11 - Similia segmenta circulorum sunt, quae angulos aequales capiunt, uel in quibus anguli aequales sunt
[cfr. Def. 8].

java applet or image

índex

 


© Copyright 2002/2003
www.euclides.org


© Copyright 2006 JDL euclides.org