English - Catalŕ - Spanish - Latin

 

DEFINITIOS LIBER I


1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20 - 21 - 22 - 23





Definitio 1. Punctum est, cuius pars nulla est.

java applet or image



Definitio 2. Linea autem sine latitudine longitudo.

java applet or image

índice


Definitio 3. Lineae autem extrema puncta.

Definitio 4. Recta linea est, quaecunque es aequo punctis in ea sitis iacet.

Definitio 5. Superficies autem est, quod longitudinem et latitudinem solum habet.
Definitio 6. Superficiei autem extrema lineae sunt.
Definitio 7. Plana superficies est, quaecunque ex aequo rectis in ea sitis iacet.

índice


Definición 8. Planus autem angulus est duabus lineis in plano se tangentibus nec in eadem recta positis alterius lineae ad alteram inclinatio.

java applet or image

índice


Definición 9. Ubi uero lineae angulum continentes rectae sunt, rectilineus adpellatur angulus.

java applet or image

índice


Definitio 10. Ubi uero recta super rectam lineam erecta angulos deinceps positos inter se aequales efficit, rectus est uterque angulus aequalis, et recta linea erecta perpendicularis adpellatur ad eam, super quam erecta est.

java applet or image

índice


Definitio 11. Obtusus angulus est, qui maior est recto.

java applet or image

índice


Definitio 12. Acutus uero, qui minor est recto.

java applet or image



Definitio 13. Terminus est quod alicuius rei extremum est.
Definitio 14. Figura est, quod aliquo uel aliquibus terminis comprehenditur.
Definitio 15. Circulus est figura plana una linea comprehensa, ad quam quae ab uno puncto intra figuram posito educuntur rectae omnes aequales sunt.

java applet or image

índice


Definitio 16. Centrum autem circuli punctum illud adpellatur.

java applet or image

índice


Definitio 17. Diametrus autem circuli recta quaedam est linea per centrum ducta et terminata utrimque ambitu circuli, quae quidem linea circulum in duas partes aequales diuidit.

java applet or image

índice



Definición 18. Semicirculus autem ea est figura, quae diametro et arcu ab ea absciso comprehenditur centrum uero semicirculi idem est, quod ipsius est circuli.

java applet or image

índice



Definitio 19. Figurae rectilineae sunt, quae rectis lineis comprehenduntur, trilaterae quae tribus, quadrilaterae quae quattuor, multilaterae quae plus quam quattuor rectis comprehenduntur.

java applet or image

índice


Definitio 20. Ex figuris autem trilateris aequilaterus triangulus est, qui tria latera sua aequalia habet, aequicrurius uero, qui duo sola aequalia habet, scalenus autem, qui tria latera sua inaequalia habet.

java applet or image

índice


Definitio 21. Praeterea uero es figuris trilateris rectangelus triangulus est, qui rectum angulum habet, obtusiangulus, qui obtusum habet, acutiangulus autem, qui tres angulos suos acutos habet.

java applet or image

índice


Definitio 22. Ex quadrilateris autem figuris quadratum est, quod simul aequilaterum est et rectangulum, parte altera longius est, quod rectangulum est neque uero aequilaterum rhombus autem, quod aequilaterum est neque uero rectangulum, rhomboides autem, quod latera simul et angulos inter se opposita aequalia habet, sed neque aequilaterum est neque rectangulum; reliqua autem praeter haec quadrilatera trapezia adpellentur.

java applet or image

índice



Definitio 23. Parallelae sunt lineae, quae in eodem plano positae et in utramque partem productae in infinitum in neutra parte concurrunt.

java applet or image

índice


 

Copyright Applet © 1996/1997 (Juny, 1997)
D.E.Joyce

Clark University

© Drets d´ús cedits 2002/2003
JDL

Euclidis opera omnia
Heiberg and H. Menge
(1854-1928)

© Copyright 2006 JDL euclides.org